monumenta.ch > Plinius > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 46
{XVI} Fetus quonam modo progenerarent, magna inter eruditos et subtilis fuit quaestio. apium enim coitus visus est numquam. plures existimavere ore confingi floribus compositas apte atque utiliter; aliqui coitu unius, qui rex in quoque appelletur examine: hunc esse solum marem, praecipua magnitudine, ne fatiscat; ideo fetum sine eo non edi, apesque reliquas tamquam marem feminas comitari, non tamquam ducem. quam probabilem alias sententiam fucorum proventus coarguit. quae enim ratio, ut idem coitus inperfectos generaret alios?